- MENSA Aurea
- MENSA Aureacum sactis panibus, in Sanctuario veteri, ad Septentrionem aequali spatio posita memoratur Exod. c. 25. v. 23. Facta erat ex cedro, ac auro obducta, latitudine unius, altitudine unius ac dimidii, longitudine duorum cubitorum. Instrata veste hyacinthinâ, impositaeque ei erant duodecim lances, accipiendis panibus, totidemque acerrae, quae thare implebantur, et scopulae, vasis illis emundandis, Exod. c. 25. v. 29. et Numer. c. 4. v. 7. Collocabantur autem panes duplici ordine: utrinque seni, qui sibi mutuo incumbebant, interpositis calamis, ut Iudaei volunt, ne vitium contraherent: Appellabanturque Panes facierum et Mensa facierum, Numer. c. 4. v. 7. quod Septuaginta, et ex illis S. Paulus ἄρτους προθέσεως reddunt, 2. Chron. c. 4. v. 19. et Hebr. c. 9. v. 2. Singulis porro Sabbatis Mensam hanc adornari et denuo instrui oportebat: tumque panes illi Sacerdotibus cedebant, Levit. c. 24. v. 9. tus autem iis impositum adolebatur, Levit. c. 24. v. 7, 8. etc. Gerebat autem Mensa Haec Aurea, panes istos (Christum figurantes) fustinens. Verbi ac Sacramentorum vicem, uti pluribus docet Franc. Burmannus Synopsi theol. Christ. Part. I. l. 4. c. 14. §. 11. et 12. In Templo Salomonico pro una, denas fuisse Mensas huiusmodi aureas, legimus in 1. Regum, c. 7. v. 27. etc. Vide infra in voce Templum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.